- VIRIPLACA Dea
- VIRIPLACA Deaculta a Romanis, quae nomen a placandis viris assecuta fertur: Nam ut Val. Max. l. 2. c. 1. ex. 6. scribit, quoties inter virum et uxorem aliquid iurgii intercesserat, in sacellum Deae Viriplacae, quod in Palatio fuit, veniebant, qui ibi invicem loquuti, quae voluerant, contentione animorum depositâ, concordes revertebantur. Meminit sacelli huius P. Victor in regione decima Urbis, et in eadem Onuphrius Panvinius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.